monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p4, VI. Rogerus Cenomanensis comes cum Roberto duce pacem facit. - Nequitia Roberti comitis Belesmensis. - Normanniae magnates inter se belligerant.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , V. Mala Roberti ducis administratio. Instigante Odone episcopo Cenomanenses invadit. <<<     >>> VII. Mors Durandi Troarnensis abbatis. - Victor papa eligitur. - Urbanus papa.

VI. Rogerus Cenomanensis comes cum Roberto duce pacem facit. - Nequitia Roberti comitis Belesmensis. - Normanniae magnates inter se belligerant.

1  Rogerius igitur comes, dissolutis agminibus Normannorum atque Cenomanensium, gavisus est, et per dicaces legatos a duce pacem, filiique sui absolutionem postulans, multa falso pollicitus est. 2  Dux autem, qui improvidus erat et instabilis, ad lapsum facilis, ad tenendum iustitiae rigorem mollis, ex insperato frivolis pactionibus infidorum acquievit, et pace facta Rogerio comiti petita concessit, atque Rodbertum Belesmensem a vinculis absolvit. 3  Ille vero iam liberatus intumuit, iussa ducis atque minas minus appretiavit praesentisque memor iniuriae, diutinam multiplicemque vindictam exercuit. 4  Nam per XV annos, quibus postmodum in Neustria simul manserunt, admodum furuit, totamque terram eius pluribus modis turbavit. 5  Multos ab auxilio eius et famulatu callidis tergiversationibus avertit, et dominium ducis, quod antecessores eius possidebant et copiose auxerant, imminuit. 6  Erat enim ingenio subtilis, dolosus et versipellis, corpore magnus et fortis, audax et potens in armis, eloquens, nimiumque crudelis et avaritia et libidine inexplebilis, perspicax seriorum commentor operum et in exercitiis mundi gravissimorum patiens laborum; in exstruendis aedificiis et machinis, aliisque arduis operibus ingeniosus artifex, et in torquendis hominibus inexorabilis carnifex. 7  Sanctam Ecclesiam non ut filius matrem honoravit, adiuvit atque vestivit; sed velut privignus novercam deturpavit, oppressit et spoliavit. 8  Hunc denique, post innumeros reatus et dolosas factiones, Dei iudicio in vinculis arctavit Henricus rex ut aequissimus censor, et ad hoc a Deo specialiter inspiratus, miserorum strenuus vindex. 9  Verum de his alias. 10  Praefatus vir, procurante Willelmo rege, qui multum eumdem dilexerat propter amorem parentum eius, Rogerii et Mabiliae, filiam Guidonis, Pontivi comitis, Agnetem nomine, uxorem duxit; ex qua filium nomine Guillelmum progenuit, qui haereditario iure amplas possessiones in Neustria et Pontivo postmodum tute possedit. 11  Rodbertus enim, ut divitiis, sic tyrannide omnes fratres suos superavit, et omne antecessorum suorum in Normannia et Cenomannico rure patrimonium, exhaeredatis fratribus, invasit, et longo tempore solus obtinuit. 12  Contribules suos, nobilitate pares sibi, subiugare summo nisu laboravit, et quosdam, prout insatiabilis cupiditas dictavit, dolis et intolerabilibus bellis, aut insidiosis assultibus suae ditioni curvavit. 13  Hoc experti sunt Hugo de Nonanto, Paganellus et Rodbertus de Sancto Cerenico, Bernardus de Firmitate, et alii multi, quos idem saepe contristavit, multisque modis terruit et afflixit. 14  Multos nimirum, demptis honoribus et combustis munitionibus, humiliavit, seu depopulatis possessionibus in nimiam egestatem redegit, vel, quod est peius, debilitatis membris mancos, aut loripedes, vel orbatis luminibus inutiles reddidit. 15  Misera itaque regio in desolationem redibat, dum flagrans tyrannis cruenti marchionis omnes finitimos conculcare ambiebat; contra quem animositas ingenuitate pari tumentium pristinam libertatem usque ad mortem defensare satagebat. 16  Sic immensa quotidie detrimenta crescebant, et pro vindicta vel acquisitione damna damnis adiecta res mortalium conterebant, terrigenasque ad inediam minabant. 17  Goisfredus, Rotronis Mauritaniae comitis filius, contra Rodbertum arma sustulit, et Excalfoium, multasque alias in circuitu villas combussit, multasque praedas hominesque abduxit. 18  Erat idem consul magnanimus, corpore pulcher et validus, timens Deum et Ecclesiae cultor devotus, clericorum pauperumque Dei defensor strenuus, in pace quietus et amabilis, bonisque pollebat moribus, in bello gravis et fortunatus, finitimisque intolerabilis regibus, et inimicus omnibus. 19  Hic nobilitate parentum suorum, et coniugis suae Beatricis inter illustres spectabilis erat, strenuosque barones, et in bellis acres oppidanos suae ditioni subditos habebat. 20  Filias quoque suas consularibus viris dedit in matrimonio, Margaritam Henrico, comiti de Covarevico, et Iulianam Gisleberto de Aquila oppido, ex quibus orta est elegans sobolis generosae propago . 21  Goisfredus itaque comes tot stemmatibus exornabatur, et armis animisque cum divitiis et amicis fulciebatur, et quod est super omnia, timore Dei stipatus, neminem timens, ut leo progrediebatur. 22  Danfrontem, fortissimum castrum, aliosque fundos iure calumniabatur, et Rodberto cognato suo auferre nitebatur. 23  Contristabatur quod inermes et immeritos premebat, sed in campo publicum hostem reperire nequibat, contra quem debitam ultionem exercebat. 24  Nam ille, qui pene omnes comprimebat, omnes nihilominus metuebat, ideoque publicum certamen cum hoste cominus agere non audebat. 25  In munitionibus igitur suis callide latitabat, et praedones discurrere per fines suos plerumque moerens sinebat, nec obviam procedere, quamvis militiae fortissimus esset, praesumebat. 26  Callidus enim praecavebat ne, si progrederetur, a domesticis suis in manibus hostium relinqueretur. 27  Sic longa lis inter duos potentes marchisios perduravit, et multa subditis detrimenta caedesque generavit. 28  Par equidem malorum fomes inter alios proceres undique per Normanniam pullulavit, et enormem tragoedis farraginem praeparavit. 29  Perturbata undique procerum turgidis seditionibus Neustria sub molli principe, pacificisque inter incendia crebrasque depraedationes gementibus filiis Ecclesiae, clementissimus generis humani rector servis suis condoluit, emeritosque quosdam de lacu miseriae et convalle lacrymarum, consortio mortalium exemit, et in amoenitate desiderabili paradisi, ut remur, notis in consimili studio religionis commilitonibus pie associavit.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER OCTAVUS., , V. Mala Roberti ducis administratio. Instigante Odone episcopo Cenomanenses invadit. <<<     >>> VII. Mors Durandi Troarnensis abbatis. - Victor papa eligitur. - Urbanus papa.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p4, VI. Rogerus Cenomanensis comes cum Roberto duce pacem facit. - Nequitia Roberti comitis Belesmensis. - Normanniae magnates inter se belligerant.'